- XYLALOE
- XYLALOEGraece ξυλαλόη, est aloes odoratae lignum, seu arbor aloes, quae alias agallochum, item arbor Paradisi, ad excellenti odore, dicitur, uti vidimus supra: neutiquam proin cum aloe καθαρτικῇ seu medicamentaria, quae herba est, confundenda, quod Suidas, Geographus ARabs, aliique fecerunt. Magna eius copia in Regno Tunquinensi, cuius in ligui huius, ut et serici, commercio, maxima divitiarum pars consistit. Sed duplex illud, alterum succi plenum, quod pretiosissimum, civiusque proin libra mille Imperialibus constat; alterum exsuccum et liumore omni cares, quod vix tres Imperiales valet. Illius ingens aestimatio acusus est apud Muhammedanos omnes, illos inprimis qui barbam promittunt, Turcas videl. Arabesque: qui, cum sese mutuo invisunt, nihil antiquius habent, quam ut frustulô ligni aliquantulum madefactô et in acerram coniectô odorem excitent fragrantissimum, quô barbas illi suffumigant, id beneficium Dei, sublatis in caelum manibus, et verbis Elhemed Illahh, h. e. gratiae Deo, venerati. Istud vero ad scrinia fere tantum cistulasque, vel etiam grana, quae de collo suspendunt, inde conficienda, ad hibetur. Quam in rem vide plura apud Ioh. Baptistam Tavernier, Relat. nouv. du Royaume du Tunquin, chap. 4. ubi inter alia, postquam Ioannes IV. ad Regnum Portugalliae evectus esset A. C. 1642. Vice-Regem Goae, inter alia munera, quibus animum Iaponensium Monarchae suae genti propitiare conatus est, frustum Xylabloes laudatissimae 6. pedes longum et 2. crassum ei obtulisse, memorat.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.